|
|
||
|
86 TESTAMENTS ENREGISTRÉS AU PARLEMENT DE PARIS (326)
Item, do et lego domino Johanni de Tilia, presbytero, Parisius in dicto Eduensi collegicf commoranli, meum novum breviarium, quod appreciatum fuit ad xx francos, et cum hoc lego sibi hoppellandam meam fuldratam de griso, cum capucio dupîici de eodem panno.
Item, lego sibi xxv francos pro uno annuali complete, in quo tenea-tur idem dominus Johannes celebrare vel facere celebrari trecentas missas de morluis seu de Requiem.....
Item, lego et dono Johanni Bolengerii, cleiïco meo, qui sex michi servi vit annis continuis, de quibus non habuit nisi victum, et vestitum completum et integrum et xxxvt francos pro salario suo, de quibus est j am persolutus, et eciam eidem Johanni Bolengerii do et lego breviarium meum parvum ad usum Romanum, et hoppellandam meam novam de panno marbreyo Rothomagensi, cum capucio duplo de eodem panno, et quatuor vel quinque paria caligarum, et pannos lineos, ut camisias et consimiles quos ego consuevi portare, et duos juppones quasi novos, quorum unus juppo est fuldratus de pellibus grisis inte-graliter per totum, et alter est coopertus de finissimo boucassino, et ambo sunt fortes et duplicati de coutono vel alcoto.
Insuper, dimitto sibi sex cloclearia argenti, et duo coopertoiïa nova de colore rubeo, quorum quodlibet continet decem etocto palmasin longitudine etpauïo minus in latitudine, et duo bancalia, unum vide-licet rubeum et aliud operatum cum diversis animalibus, longum de quatuor vel quinque ulnis. Et ultra, lego sibi unam quartam stanni, et unampinctam, et unam copinam, et unum sedile de stamio ad tenen-dum pinctas seu vasa supra mensam, et vasculum stanneym ad tenen-dum sal in mensa, etpelvin rotundamadformampelvisbarbitonsofis, et pelvin magnam et largam ad iavandum marins in caméra vel in aula, et aliam pelvin parvam pro calefaciendo aquas et ad serviendum in coquina, et duos chenetos proponendo ligna in eamino, et mapas etlongerias, et alios pannos lineos quos posgideo hic Parisius pro pre--senti, et astralabium meum. Et si velit idem Johannes Boulengerii studere in medicina, et hoc juret vel promittat inconscientia sua, vide-licet quod faciet et apponet diligenciam quam poterit, lego sibi et do
|
||
|
|
||